XXXV Lectio tricesima quinta




 

A             Agricola et fīlius eius asellum ferunt Aliquandō agricola et fīlius eius cum asellō ex agrīs domum migrāvērunt. Pater asellō ferēbātur, fīlius autem pedibus iter faciēbat. Viātor appropinquāns: „Virum magnī rōboris ferrī“, inquit, „ puerum autem parvum migrāre videō. Id aequum nōn esse putō“. Itaque nunc fīlius asellō ferēbātur, pater pedibus iter faciēbat. Viātor alter appropinquāvit: „Quid est? Quā dē causā tū, puer, asellō ferris, pater autem currere cōgitur, idque post diēī labōrem?“ Tum agricola: „Sī ego feror, vituperor; fīlium sī asellus fert, aequum nōn est. Sīn ambō1 ferimur, vituperārī nōn possumus“. Itaque asellum miserum cōnscendērunt et in eō sedentēs iter fēcērunt. Dum et pater et fīlius feruntur, viātor tertius obviam veniēns: „Quae est ea dēmentia!“ inquit. „Asellus parvus duōs2 hominēs ferre cōgitur. Nōn permittō, ut asellō ferāminī! Dēscendite!“ Nunc et pater et fīlius et asellus maximā concordiā iter faciēbant, cum viātor quārtus appropinquāns clāmāvit: „Vae, trēs sodālēs3 stultī! Sī duo2 pedibus īrent,4 unus quidem ferrētur, nēmō vōs vituperāret“. Tandem agricola puerō: „Quid faciāmus, mī fīlī, nē vituperēmur? Id cōnsiliī reliquum est: fer asellum mēcum! Sī nōs asellum ferēmus, nēmō nōs vituperābit“. Ita asellum ferentēs in vīcum vēnērunt. Vīcīnī agricolam fīliumque eius, quod asellus ab hominibus lātus est neque hominēs tulit, illūsērunt: „Cūr vōs asellī asellum fertis?“ Quī omnibus placēre cupit, nēminī placēbit.   1 ambō (nom.): оба 2 duo (acc.: duōs): два 3 sodālis, is m: товарищ 4 īre: идти  
B     Arīon poēta ā deō maris servātur   Ōlim Arīōn, poēta praeclārus, iter per urbēs Siciliae faciēns hominēs carminibus pulcherrimīs dēlectāverat. Cui incolae, ut grātiam referrent, magnam pecūniam attulerant. Tum Arīōn sē in nāvem contulit, ut in Graeciam reverterētur.1 Iam nāvis lītorī patriae appropinquābat, cum nautae poētam interficere dīvitiāsque eius rapere et sēcum auferre cōnstituērunt. Frūstrā Arīōn eīs magnam aurī cōpiam prō vītā offerēbat. Tandem poēta: „Sinite mē“, inquit, „ante certam mortem carmen ultimum canere“. Postquam eō in carmine auxilium ā deō maris implōrāvit, sē in flūctūs dēiēcit. Statim delphīnus eum dorsō ē flūctibus sustulit et salvum ad lītus rettulit.   1 ut reverterētur: чтобы вернуться   QUOD FERT FORTŪNA, FER! QUOD FERT FORTŪNA, FERRĪ DĒBET!  
С1 В следующих предложениях сравни значение генетивов и сформулируй различие: 1. Nōmen rēgis erat Rōmulus. 2. Amīcī Caesarī nōmen rēgis offerēbant, sed Caesarī nōmen rēgis nōn placuit.  
С2 Объясни значение генетива в следующих предложениях: 1. Magna cōpia frūmentī ex agrīs in vīcum collāta est. 2. Quid novī fertis, amīcī? 3. Prūdentissimum animālium delphīnum esse ferunt.  
D   Замени формы глагола portāre формами глагола ferre: portāvisti; portātī essent; portāverint; portā; portās; portātis; portāte; portābas; portābāris; portābātis; portābunt; portābō; portāberis; portārent; portābor; portent; portārēmur; portor; portāminī; portāvērunt; portāverim.  
Е       Quomodo Plinius e periculo mortis effugerit   Multitudo fugientium me matremque abstulerat et ex oppido pepulerat. Paulo post ea nubes atra, quae nos iam antea terruerat, in terram descendit nobisque omnem spem salutis sustulit. Misenum oppidum ex oculis nostris ablatum est. Nox omnibus noctibus nigrior densiorque nos circumdedit. Iam densior cadebat cinis, iam atrox odor sulpuris1 spiritum obstrinxit.2 Audivimus ululatus3 feminarum liberorumque maritum vel matrem quaerentium. Alii ad deos manus sustulerunt, ut sibi auxilium ferrent. Alii deos nullos iam esse, sed novissimam mundi noctem adesse clamaverunt. Equidem caliginem4 paulum minui existimavi, sed me erravisse celeriter intellexi: flammae fulguraque5 lucem attulerant. Matrem iam vires deficiebant; e via in campum nos contulimus, ne a multitudine fugientium et currentium opprimeremur. Tandem caligo4 sublata est, dies verus venit. Tum species horribilis se oculis obtulit: campi, viae, cadavera mortuorum, omnia sub cinere albo iacentia tamquam sub nive occultabantur. Ego materque deis pro vita gratias agentes magnis cum laboribus Misenum pedem rettulimus.   1 sulp(h)ur, uris n.: сера 2 spīritus, ūs m: дыхание; obstrīngo, nxi, ctum, ere: букв. связывать, зд. стеснять 3 ululātus, ūs m.: вопль 4 cālīgō, ginis f.: мрак 5 fulgur, uris n.: молния  
F* 1. Крестьянин спросил своего сына, может ли он нести осла. 2. Сын боялся, что груз слишком тяжел (gradus comparativus). 3. Тогда они с большим трудом подняли осла. 4. Зрители, которым это доставило (afferre) большое удовольствие, закричали: «Смотрите, два (duo + nom. pl.) осла несут третьего!» 5. Этот осел, как я думаю, хочет нести, а не быть ношей (передать пассивом).  
S   Помпеи, античный город. Раскопки в Помпеях дали нам много сведений о жизни античного города. Религиозным, политическим и экономическим центром в Помпеях, как и в Риме, был форум. Там находились храмы Юпитера и Аполлона, административные здания, торговые залы (базилики) и лавки. Торжества по случаю религиозных и государственных праздников также происходили на форуме; там же стояли статуи членов императорской семьи и заслуженных граждан (об этом свидетельствуют надписи на уцелевших пьедесталах). Форум был пешеходной зоной, проезжие дороги перед ним заканчивались. Каждый год в городе проходили местные выборы. По надписям на стенах домов и сегодня можно узнать, что занимало жителей Помпей во время избирательной кампании: например, кто-то требовал распределить излишки казны между гражданами. Из других надписей, рекламирующих магазины и их товары, а также из раскопанных помещений лавок и мастерских мы узнаём кое-что об экономической жизни города. Важное место в городском хозяйстве занимало виноградарство, выращивание оливок и производство шерсти. Излюбленной статьей экспорта Помпей был garrum – пряный рыбный соус, входивший в состав многих блюд римской кухни. У ремесленных цехов и объединений были собственные залы для заседаний; но чаще всего они собирались в палестрах или термах (нам известны три комплекса помпейских общественных бань). «Улица Изобилия» (Via dell’Abbondanza), типичная улица в Помпеях. В середине – камни, по которым можно было перейти на другую сторону, не промочив ног. На заднем плане – Везувий   Помпеи, дом Фавна   Для развлечения, помимо терм, служили театр, концертный зал (odeion) и амфитеатр, предназначен­ный для гладиаторских боев. В 59 г. н. э. во время гладиаторских игр дело дошло до кровавых столкновений между жителями Помпей и приезжими из соседнего города Нуцерии; после этого римский сенат на десять лет запретил устраивать бои на помпейской арене. Раскопанные жилые дома позволяют заглянуть в частную жизнь помпеянцев и показывают резкие различия между бедными и богатыми. Водопровод в собственном доме имел только тот, кто мог его оплачивать. Сточные воды текли, как и во многих римских городах, по подземным каналам. Сегодняшний посетитель города может увидеть восстановленные гостиные, столовые и ванные, разнообразную утварь, мебель, произведения искусства (большинство из них хранится в Археологическом музее соседнего Неаполя). В домах богатых жителей Помпей стены комнат были расписаны фресками на сюжеты из мифологии или из повседневной жизни. В комнатах без окон настенная живопись порой создавала иллюзию фантастической местности. Полы некоторых домов были украшены пестрыми мозаиками.

 

Дополнительные тексты (Z*)

 

  Servi laborant   Marcus et Lucius amici totum diem ludunt, per hortum et silvam currunt. Servi magnas arbores caedunt. Amici arbores, servos, equos spectant. Gaius imperat, servi parent. Equi arbores per silvam et campos ad aulam trahunt. Tum dominus, servi, liberi aulam intrant. Gaius servos laudat.  
  Hora vespertina totam familiam delectat   Hora vespertina dominum et familiam delectat, nam Gaius servos et ancillas labores finire et equos ad aulam agere iubet. Servi libenter parent et horam vespertinam adesse gaudent. Gaius servos, equos, carros1 spectat. Tum dominus et familia villam intrant. Tota familia ad mensas considit. Cena bona dominum et familiam delectat.   1 carrus: повозка  
  Venatores lupum agunt Lucius in vicum currit et clamat: „Magnus lupus oves1 necat!“ Statim Syrus hastas capit et cum aliis servis venatoribusque in silvam properat. Lucius Marcusque orant: „Cupimus2 cum venatoribus in silvam currere“. Sed Gaius pueros in silvam currere vetat, lupum malum esse dicit. Tum celeriter in silvam properat. Sed pueri non parent. In campum currunt. Ibi nihil3 vident, sed multos venatores magno cum clamore lupum per silvam agere audiunt. Lupus fugit, sed tandem venato­res lupum hastis necant. Magno cum labore lupum in aulam portant. Ibi Marcus Luciusque magnum lupum spectant.   1 ovēs (acc. pl.): овец 2 cupimus: мы хотим 3 nihil: ничего  
  Lucius cum Marco amicos visitat   Feriis pueri per campos in vicum proximum1 ambulant, nam ibi amicos visitare cupiunt. De campis multos flores colligunt. Tandem hora vespertina Lucius cum Marco villam amicorum2 intrat. Dominus dominaque Marcum Luciumque adesse gaudent. Amici dominam floribus delectant et gratias agunt. Post cenam dominus cum familia surgit; amici dormire3 cupiunt. Mane4 gallus novum diem salutat et amicos e lectis vocat. Ita Marcus Luciusque multos dies in vico adsunt et libenter cum aliis pueris in horto et in campis ludunt. Meridie sub arboribus altis considunt. Umbra pueros delectat. Tum Marcus clamat: „Quis ferias semper esse non cupit?“   1 proximus: ближайший 2 amīcōrum: друзей 3 dormīre: спать 4 māne: рано утром  
  Orator de consulibus orat   Orator de rostris1 orat: „Audite me, Romani! Nunc vos oro: bonos consules create! Nam mali consules rem publicam male2 administrant. Interrogo vos cunctos: num malos viros rem publicam administrare cupitis? Viros Romanos concordiam3 semper amare scio. Itaque fugite malam discordiam!“ 4 Multi viri Romani oratorem audiunt et dicunt: „Laudamus oratorem, bene dicit“. Alii viri oratorem non laudant, sed magno cum clamore vituperant. Tum alius orator rostra5 conscendit.   1 dē rōstrīs: с ораторской трибуны 2 male: плохо 3 concordia: согласие 4 discordia: раздор 5 rōstra (acc.): ораторскую трибуну  
  Lucius amicos fallit   Lucius a Marco aliisque amicis visitatur. Sed Lucius amicos dolo1 fallit: Arborem densam2 ascendit; ibi ab amicis non videtur. Amici in hortum veniunt, clamant: „Ubi es, Luci?“ Tandem Marcus Lucium in arbore sedere videt clamatque: „Non a te fallor, Luci! Videris a me. Veni, nam iam diu a nobis exspectaris, amice!“ Tum ceteri amici a Marco vocantur: „Currite, amici, Lucium in arbore sedere video!“ Cuncti celeriter veniunt; gaudent, nam Lucius ab amicis capitur. Lu­cius clamat: „Vae,3 capior a malis amicis!“ Sed amici contra clamant: „Caperis a nobis, Luci, dolus1 punitur“.4 Tandem pueri Lucium fugere sinunt, magna cum laetitia in horto ludunt.   1 dolus: хитрость 2 dēnsus: густой 3 vae: караул! 4 pūnīre: наказывать  
  Canis1 a lupo visitatur   Canis1 in aula catenatus2 est. A domino bono cibo nutritur,3 nam villam custodit4 semperque bene paret. Tum lupus villae appropinquat, aulam intrat. Canis1 lupum salutat et lupo dicit: „Salve, amice! Intra, cibus te exspectat“. Lupus per aulam currit, villam spectat, interrogat: „Dic, a quo tibi cibus datur, amice?“ Canis1 lupo dicit: „A domino mihi cibus datur, nam vil­lam bene custodio4“. Tum lupus catenam5 videt et clamat: „Tu domino semper pares; dominus, servi, tota familia, villa, aula a te bene custodiuntur,4 et tamen a domino catena5 puniris!6 Res mihi non placet!“ In silvam fugit.   1 canis (nom. sg.): собака 2 catenātus: сидящий на цепи 3 nutrīre: кормить 4 cūstōdīre: охранять 5 catēna: цепь 6 pūnīre: наказывать  
  Marcus asellum1 agit   Gaius filio imperat: „Asellum1 e campo in aulam age, Marce!“ Marcus in campum properat. Ibi clamat et asellum1 vocat, sed asellus1 non paret. Cur non paret? In campo copia herbarum2 est, asellus1 herbas2 devorat, nam aselli1 herbis2 delectantur. Tum Marcus asellum1 fune3 trahit. Tandem asellus1 paret et cum Marco e campo venit. Postea Marcus cum asello1 praeter4 hortum venit. In horto multa mala5 sunt. Marcus mala5 valde amat, sed frustra6 asellum1 in hortum trahit. Asellus1 Marcum hortum intrare non sinit, sed in aulam properat. Ita Marcus ab asello1 in aulam trahitur. Syrus ridet: „ Marcum ab asello1 in aulam trahi video“.   1 asellus: осел 2 herba: трава 3 fune (abl. sg.): переведи «на веревке» 4 praeter (+ acc.): мимо 5 māla (nom. и acc. pl.): яблоки 6 frustra: тщетно  
  Magister de provinciis Romanis narrat   Magister: „Spectate tabulam, pueri! Quis provincias Romanas nominare potest?“1 Cornelia: „Hispania, Sicilia, Africa, Gallia, Macedonia, Asia provinciae populo Romano parent“. Magister: „Recte, Cornelia. Provinciae a proconsulibus2 administrantur“. Sed Marcus interrogat: „Insula Britannia nonne provincia nostra est, magister?“ Magister: „Britannia populo Romano non paret. Insula Romanis paene ignota est“. Marcus: „Cur insula contra Galliam sita nobis ignota est?“ Magister: „Neque nautae Romani neque mercatores3 nostri viam longam per oceanum navigant, Marce“. Tum Marcus: „Mercatores3 nostri et stultitiae4 et timoris pleni sunt. Ego in Britanniam natare5 cupio!“ Cuncti rident. Cornelia: „In Britanniam non natatur,5 sed navigatur“.   1 potest: может 2 prōcōnsul: проконсул, наместник 3 mercātor: торговец 4 stultitia: глупость 5 natāre: плавать (без плавательного средства)  
  Romani in taberna iurgant   Post triumphum milites magna cum laetitia in tabernas properant. Etiam Titus cum Gaio et pueris tabernam parvam, sed plenam virorum intrat. Caupo1 vinum2 apportat. Pater pueros die festo vinum2 gustare3 non vetat. Titus in taberna plenus vini2 et superbiae4 clamat: „Gloria populi Romani magna est. Nam nos milites cum Pompeio Magno multos hostes et multos populos vincimus. Mars deus nobis adest, praedam et captivos Romam ducit“. Sed alii Romani contra clamant: „Vos milites cum imperatoribus vestris multas terras vincitis et captivos miseros Romam ducitis. Tamen nos proletarii miseri sumus et miseri erimus.5 Dei vestri nobis non adsunt“. Ita diu iurgatur. Taberna plena clamoris est. Tandem Gaius Titum cum pueris domum migrare iubet.   1 caupō: трактирщик 2 vīnum (acc. sg.); vīnī (gen. sg.): вино 3 gustāre: пробовать 4 superbia, ae f.: гордость, надменность 5 erimus: будем  
  Pueri Titum militem interrogant Lucius: „Dic, Tite, ubi tu et Pompeius hostes superavistis?“ Marcus: „Etiamne tu, avuncule, hostem superavisti? Narra nobis de tuis rebus gestis! Nam de tuis pugnis non satis1 audivimus“. Cornelia: „St,2 Marce! Non semper pugnavit. Avunculus etiam in terra hostium saepe in taberna fuit“. Iulia: „O Tite! Tune re vera3 semper in taberna fuisti, neque in pugnis adfuisti? Cur non pugnavisti cum hostibus?“ Titus: „O pueri! Quis vobis fabulas fictas4 narravit? Etiam ego semper cum ceteris in pugna adfui. Ipse5 vobis iam saepe narravi. Cur me semper in tabernis sedere dicitis?“ Cornelia: „Etiamne praedam tecum domum portavisti, Tite? Monstra nobis praedam!“ Titus: „Ego magnam copiam pecuniae6 mecum ex Syria portavi“. Iulia: „Et nunc? Ubi est pecunia6 pulchra tua?“ Cornelia: „Nonne vides, Iulia? Totam pecuniam6 avunculus noster iam finivit“. Marcus: „Num in tabernis et cum puellis pulchris, avuncule?“ Titus: „Impudici7 estis, pueri! Cur ego vobis saepe de meis rebus gestis narravi? Stulti estis, nihil8 recte audivistis. Animum9 militum ignoratis“.   1 satis: достаточно 2 st! (междометие): тсс! 3 rē vērā: действительно 4 fictus: выдуманный 5 ipse: сам 6 pecūnia: деньги 7 impudīcus: бесстыдный 8 nihil: ничего 8 animus: душа, мысли  
  De vulpecula et ciconia1   Vulpecula die festo ciconiam1 ad cenam invitavit et convivae patellas2 plenas sorbitionis3 apportavit. Ciconiam1 autem cena non delectavit, nam cibum rostro4 longo capere non potuit.5 Esuriens6 conviva domum volavit. Postea ciconia1 vulpeculam ad cenam invitavit et lagoenas7 plenas ciborum ante convivam in mensa posuit. Nunc ciconia1 cibum rostro4 capere potuit,5 sed vulpecula frustra laboravit, esuriens6 a cena domum cucurrit. Ita ciconia1 vulpeculam astutia8 superavit et dolum vulpeculae punivit.   1 cicōnia, ae f.: аист 2 patella, ae f.: блюдце 3 sorbitiō, ōnis f.: похлебка 4 rōstrō (abl.): клювом 5 potuit: pf. от posse «мочь» 6 ēsuriēns: переведи «голодным/-ой» 7 lagoena, ae f.: узкогорлый кувшин, бутылка 8 astūtia, ae f.: хитрость  
  Vespa1 parva magnam columbam servat   Aliquando vespa1 in fluvium incidit. Columba in arbore proxima sedebat. Tum vespa1 columbam oravit: „Incauta fui, in fluvium cecidi! Serva me, amica!“ Columba folium2 de arbore revellit;3 folium2 in fluvium cecidit. Tum vespa1 celeriter folium2 ascendit4 et folio2 portabatur. Ita columba vespam1 servavit. Postridie venator columbam in arbore sedere vidit5 et columbam sagitta6 necare cupivit. Tum vespa1 amicae gratiam referre7 non dubitavit: ad venatorem volavit et manum8 venatoris pupugit.9 Sagitta6 praeter columbam volavit. Ita vespa1 columbam amicam servavit.   1 vespa, ae f.: оса 2 folium (nom. и acc.): листок 3 revellit: pf. от revello «отрывать» 4 ascendit: pf. от ascendere 5 vīdit: pf. от vidēre 6 sagitta, ae f.: стрела 7 grātiam referre: отблагодарить 8 manum (acc.): руку 9 pupugit: pf. от pungere «жалить»  
  De libris Sibyllinis1   Aliquando aetate Tarquinii Superbi mulier, Sibylla nomine, aulam regis intravit et novem2 libros apportavit. Mulier libros in mensa ante regem collocavit et libros sanctos esse oraculaque3 deorum continere4 confirmavit. „Nonne, rex“, inquit, „libros emere5 cupis?“ Postquam rex mulierem de pretio6 librorum interrogavit, mulier magnum pretium6 postulavit. Quod rex libros emere5 negavit,7 mulier statim tres8 libros ex novem2 combussit9 et regem rursus inter­rogavit: „Nonne, rex, nunc libros emere5 cupis?“ Ubi rex rursus negavit,7 mulier alios tres8 libros combussit.9 Deinde rex non iam deliberavit, sed libros reliquos10 magno pretio6 emit.5 Libri a Romanis „libri Sibyllini“1 vocabantur. In libris oracula3 a deis olim de re publica Romana data[6] continebantur.4 Consules imperatoresque Romani libros Sibyllinos1 consulebant, cum de salute rei publicae Romanae agebatur.   1 librī Sibyllīnī: Сивиллины книги (священные книги, которые содержали пророчества о римском государстве) 2 novem: девять 3 ōrāculum, ī n.: оракул 4 cōntinēre: содержать 5 emere (pf.: ēmi): покупать 6 pretium, ī n.: цена 7 negāre: отказываться 8 trēs: три 9 combussit: pf. от comburere «жечь» 10 reliquī: остальные 11 datus, a, um: данный  
  De Sisypho   De Sisypho, rege callido, a Graecis multae fabulae narrabantur. Ali­quando Thanatos,1 deus mortis,2 ab Iove ad Sisyphum missus est. Sed Thanatos1 a Sisypho dolo superatus et vinctus3 est. Dei, postquam deum mortis2 superatum esse viderunt, valde terrebantur, quod homines a morte2 non iam opprimebantur semperque vivebant. Thanatos1 a Marte deo liberatus et rursus ad Sisyphum missus est. Sed vir callidus deum iterum fefellit. Tandem post vitam longam Sisyphus a morte2 superatus et in Tartarum4 ductus est. Ibi ita punitur: semper saxum5 magno cum labore in montem subvolvit.6 Sed cum laborem tandem finitum esse existimat, saxum5 rursus devolvitur.7   1 Thanatos (греческий nom. sg.): Taнатос, Смерть 2 mors (gen.: mortis; abl.: morte): смерть 3 vinciō, vīnxī, vīnctum, īre: связывать, сковывать 4 Tartarus: Тартар, подземное царство 5 sāxum, ī n.: камень 6 subvolvere: катить 7 dēvolvere: катить вниз  
  Hercules Hydram1 superat   Olim magna anguis,2 quae Hydra1 nominabatur, incolas Graeciae terrebat. Hydrae1 multa capita erant, ex quibus bestia mala venenum3 in homines mittebat. Postquam iam multi homines, qui bestiae saevae appropinquaverant,4 ab Hydra1 necati sunt, Eurystheus rex Herculem advocavit et virum homines miseros adiuvare iussit. Hercules anguem,2 quae in palude5 immensa se occultabat, diu quaesivit. Postquam Hydram1 invenit, bestiam gladio petivit. Sed ubi Hercu­les caput primum gladio secuit,6 statim duo7 capita nova ex eodem loco8 creverunt.9 Tum Hercules Iolaum amicum advocavit et: „Adiuva me“, inquit, „amice! Dum ego anguem2 vulnero, exure10 vulnera,11 ne capita nova crescant!“12 Ita viri opus durum confecerunt. Tandem, postquam Hercules caput ultimum secuit6, Hydra1 superata est.   1 Hydra: гидра (водяная змея) 2 anguis (acc.: anguem) f.: змея 3 venēnum, ī n.: яд 4 appropinquāverant: приближались 5 palūs, ūdis f.: болото 6 secō, secuī, sectum, āre «отсекать» 7 duo: два 8 ex eōdem locō: переведи «на том же месте» 9 crēscō, crēvi, crētum, ere: расти 10 exūrere: выжигать, прижигать 11 vulnus, eris n.: рана 12 nē crēscant: чтобы не росли  
  Theseus cum Minotauro pugnat   Olim Minos, rex Cretae insulae, tributum crudele1 ab Atheniensibus2 postulavit, quod filium regis necaverant:3 septem iuvenes4 septemque puellas in Cretam mittere debebant. Qui in labyrinthum ad Minotaurum, bestiam saevam, missi sunt. Pueri pleni timoris erant: „Quid faciamus? Utinam ne Minotaurus saevus nos capiat et devoret! Utinam dei nos adiuvent et timore liberent!“ Sed Theseus, unus ex iuvenibus,4 ceteros e periculo liberavit: ab Ariadna, filia regis, quae Theseum amabat, filum5 atque gladium accepit. Theseus, ubi labyrinthum intravit, filum5 devolvit.6 Postquam in labyrintho Minotaurum gladio necavit, filo5 e labyrintho cum amicis salvis rursus evasit.7 Tum celeriter cum Ariadna ceterisque navem8 conscendit et Cretam reliquit.   1 tribūtum crūdēle (acc.): жестокую дань 2 Athēniēnses: афиняне 3 necāverant: убили 4 iuvenēs (acc. pl.; abl. pl.: iuvenibus): молодые люди 5 fīlum, ī n.: (смотанная) нить 6 dēvolvo, volvi, volūtum, ere: разматывать 7 ēvādo, vāsi, vāsum, ere: уходить, выходить 8 nāvis, is f.: корабль  
  Vestigia terrent   Leo, rex bestiarum, quod aegrotus erat, se in specu1 occultabat. Multae bestiae, quamquam timidae2 erant, specum1 intraverunt, ut regem aegrotum viderent atque visitarent. Aliquando etiam vulpecula aditui3 specus1 appropinquavit et diu viam aditumque3 spectavit. Leo, ubi vulpeculam ante specum1 stare vidit, „Intra“, inquit, „amica! Cur regem tuum non visitas?“ Vulpecula: „Intrarem“, inquit, „nisi vestigia ceterarum bestiarum me terrerent“. Leo: „Cur vestigia te terrent?“ Vulpecula: „Multa vestigia in specum1 versa4 esse video, sed nulla5 e specu1 versa4 esse animadverto. Timeo, rex, ne etiam me devores, ut ceteras bestias devoravisti“.   1 specus, ūs m.: пещера 2 timidus, a, um: боязливый 3 aditūs, us m.: вход 4 versus, a, um: направленный 5 nūllus, a, um: никакой  
  De Damocle   Dionysio Syracusarum regi multi homines propter divitias potentiamque invidebant. Aliquando Damocles, unus e comitibus, „Utinam, rex“, inquit, „vita mea tam beata1 esset quam tua!“ Tum Dionysius: „Te vita mea delectari animadverto, amice. Itaque faciam, ut tibi eam degustare2 liceat“. Statim eum in lecto aureo collocari eique vasa aurea plena ciborum bonorum apportari iussit. Aderant multi servi, qui omnia,3 quae imperabat, faciebant. Iam Damocles se beatum esse putabat,4 cum forte oculos ad lacunar5 movit. E lacunari5 gladius supra6 caput eius pendebat, qui saeta equina aptus7 erat. Damocles terrore captus est; statim regem oravit, ut gladius removeretur. Sed Dionysius: „Nemo“, inquit, „potentiae divitiisque regum invideat! Nam semper eis supra6 caput periculum mortis8 pendet“.   1 beātus, a, um: счастливый 2 dēgustāre: (по)пробовать 3 omnia (acc. pl.): всё 4 putāre: думать 5 lacūnar, āris n. (abl.: lacunārī): потолок 6 suprā (+ acc.): над 7 saetā equīnā aptus: подвешенный на конском волосе 8 mors, rtis f.: смерть  
  Vae victis!   Galli, dum Capitolium obsident,1 pestilentia fameque vexabantur. Tan­dem Brennus, dux eorum, legatum in arcem Romanorum misit, ut cum iis de pace ageret. Is apud Romanos orationem habuit magnamque copiam auri postulavit. Cives Romani, quod Capitolium defendere non iam poterant, dixerunt: „Solvamus aurum, ut Galli tandem urbem relinquant!“ Postridie aurum e templo Iunonis apportabatur; Galli libram2 cum ponderibus3 collocaverunt. Iam aurum a Gallis pendebatur,4 cum Romani irati clamaverunt: „Galli aurum ponderibus3 iniquis pendunt! Hostes nos fallunt!“ Sed Brennus Romanos derisit, quin etiam5 gladium suum ponderibus3 addidit clamavitque: „Vae victis!“   1 obsidēre: осаждать 2 lībra, ae f.: весы 3 pondus, eris n.: вес, гиря 4 pendere: взвешивать 5 quīn etiam: и даже  
  C. Popilius reges pacem facere iubet   Ptolemaeus, rex Aegypti, ab Antiocho, rege Syriae, in urbe sua magno exercitu obsessus1 auxilium a Romanis petivit. Senatus timuit, ne Ptolemaeus, amicus populi Romani, ab hoste superaretur. Itaque imperavit, ut rex Syriae bellum finiret et cum exercitu suo ex Aegypto cederet. C. Popilius legatus in Aegyptum missus est, ut mandata senatus regi nuntiaret. Qui, ubi in Aegyptum venit, a rege Antiocho salutatus et in castra invitatus nihil respondit, sed tabellas, quibus mandata senatus continebantur, regi dedit, ut eas legeret. Rex, postquam tabellas legit, „Permitte“, inquit, „ut de ea re cum amicis deliberem!“ Sed Popilius virga, quam manu gerebat, regem circumscripsit2 et „Responde, rex“, inquit, „antequam3 ex eo circulo4 cedas!“ Tum Antiochus rex mandatis senatus paruit exercitumque suum rursus in Syriam duxit.   1 obsideō, sēdī, sessum, ēre: осаждать 2 circumscrīpsit: переведи: «описал круг (на песке) вокруг...» 3 antequam (+ coni.): прежде чем 4 circulus, ī m.: круг  
  Circe socios Ulixis in porcos1 mutat   Ulixes, postquam cum sociis e manibus Polyphemi crudelis effugit, fluctibus et ventis adversis ad parvam insulam appulsus est. Tum nonnullos socios misit, ut insulam cognoscerent. Qui ad domum pulchram venerunt, ubi Circe dea vivebat. Viri a dea benigne ad cenam invitati ad mensas consederunt. Sed post cenam dea eos virga magica2 tetigit et in porcos1 mutavit. Viri infelices in porcos1 mutati stabulis inclusi sunt. Unus ex omnibus sociis insidias effugere potuit. Qui Ulixi fortunam malam sociorum nuntiavit. Is statim gladium acrem cepit, ut amicos infelices liberaret. Dum ad domum Cir­ces contendit, Mercurius deus eum convenit eique herbam3 magicam2 dedit, ut ab insidiis Circes tutus esset. Qua herba4 instructus Ulixes deam sociis speciem4 hominum reddere coegit. Postea Circe Ulixi multa et bona consilia dedit, quomodo5 ex omnibus periculis servatus in patriam veniret.   1 porcus, ī m.: свинья 2 magicus, a, um: волшебный 3 herba, ae f.: трава 4 speciēs, ēī f.: облик 5 quōmodo (+ coni.): переведи «каким образом он мог бы…»  
  Alexander rex Diogenem philosophum visitat   Diogenes philosophus Corinthi1 in urbe praeclara vivebat. Dicere solebat: „Is, qui multas res possidere cupit, semper infelix erit. Feliciores ii, qui nulla re egent“.2 Itaque summa egestate3 vitam agebat; pro domo dolium4 habebat. Quem Alexander, rex Macedonum, qui multis cum comitibus Corinthum venerat, visitare cupivit. Rex, ut munificentiam5 suam demonstraret, philosopho dixit: „Opta, o Diogenes, donum! Ea, quae optaveris, rex Macedonum tibi dabit“. Turn Diogenes: „Opto, rex, ut paulum6 a sole cedas“. Nam Diogenes ante dolium4 suum consederat, ut apricaretur.7 Tum Alexander sapientiam viri constantis laudavit addiditque: „Nisi Alexander essem, Diogenes esse cuperem!“   1 Corinthī: в Коринфе 2 nūllā rē egēre: ни в чем не нуждаться 3 egestās, ātis f.: бедность 4 dōlium, ī n.: бочка 5 mūnificentia, ae f.: щедрость 6 paulum: чуть-чуть 7 apricārī: греться на солнце  
  De umbra aselli   Aliquando Demosthenes, orator clarissimus, Athenis causam1 apud iudices2 oravit.1 Quod autem iudices2 attentos non esse animadverterat, „Audite“, inquit, „viri Athenienses! Fabulam vobis narrabo“. Postquam omnes tandem attentos esse vidit, „Aliquando“, inquit, „vir asellum conduxerat,3 ut in urbem proximam iter faceret. Dominus aselli comes erat, ut asellum ageret. In itinere, quod calore solis vexabatur, is, qui asellum conduxerat,3 de asello descendit et sub eo consedit, ut breve tempus umbra eius delectaretur. Id autem dominus aselli vetuit: „Tu asellum tantum neque umbram aselli conduxisti!“3 Alter contra dicebat; postquam diu iurgaverunt, tandem in ius ierunt“.4 Deinde Demosthenes tacuit. Sed iudices2 magno cum clamore postulaverunt, ut narraret, qui eventus5 fabulae esset et quod iudicium iudices2 fecissent. Tum orator: „Quid?“ inquit, „De umbra aselli audire vobis placet. De homine autem, quem fortasse damnabitis,6 audire non placebit?“   1 causam ōrāre: защищать дело в суде 2 iudex, iudicis m.: судья (в Афинах – член коллегии присяжных) 3 condūcere: нанять 4 in iūs iērunt: обратились в суд 5 ēventus, us m.: исход 6 damnāre: осудить



Поделиться:




Поиск по сайту

©2015-2024 poisk-ru.ru
Все права принадлежать их авторам. Данный сайт не претендует на авторства, а предоставляет бесплатное использование.
Дата создания страницы: 2022-10-12 Нарушение авторских прав и Нарушение персональных данных


Поиск по сайту: